monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 76 > sectio 53 > sectio 64 > sectio 9 > sectio 32 > sectio 16 > bnf11947.236 v > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Blesensis, Epistulae, 87, 17
Princeps quidem, quae digna sunt principe cogitabit, et ex tua restitutione plenior et exuberantior gloria subsequetur. Tunc videbis et afflues, quia tuis remetieris in mensura, qua mensi sunt tibi. Tuli, dicit Dominus per Isaiam, calicem indignationis meae de manu tua: non adiicies, ut bibas illum ultra: et ponam illum in manu illorum qui te humiliaverunt . Deus enim, dicit Iob, non abiicit potentes, cum ipse sit potens . Scio quia faciet Dominus de persequentibus te iudicium ; reposita est haec spes mea in sinu meo . Exspecto, ut iuguletur Goliath gladio, quem paraverat in mortem David ; et Aman puniatur in cruce quam paraverat Mardochaeo . Tua vero circumspectio, Pater, de caetero fidem diligentius examinet singulorum, quos decreveris admittendos in tuae familiaritatis sacrarium. Nam sicut in Ecclesiastico legis: Amico fideli nulla est aestimatio, et non est ad comparationem illius ponderatio argenti et auri.